

Liber Esther*
Caput 7: Versus 1
Secunda die,etc. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad poenam secessit. In Evangelio enim prandium et coena memorantur. Prandium praesens tempus Ecclesiae designat, coena autem aeternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum laetantur boni. Aman, namque quia vestem dignam convivio non habuit, extra projici meruit.